- SALENTINI
- SALENTINIpopuli Italiae, quorum regio (inmare ad Ortum contra Epirum instar peninsulae porrecta) Messapia, et Iapygia, cum Calabria in ora Boreali, Terra d'Otranto vulgo, Apuliae Peuceriae ad Occasum contermina, in quâ 3. urbes clarae, Brundusium, Tarentum, et Hydruntum. Praeterea, Aletium Leccie; caput regionis Alexanum, Castania. Vide infra. Ferrar. Baudrando fuerunt proprie hi populi in Messapia, ubi nunc provinc. Hydruntina: inter Apeminum et sinum Tarentinum: Alteram enim partem occupant Calabri, imer Apenninum et ostium maris Adriatici. Aplerisque tamentota provinc. sub Salentinis comprehenditur, et aliter quoque Messapia dicta est. Festus existimat, Salentinos dictos esse a Salo, fortassis ob id, quod pene circumquaque mari am binntur, tenui tantum Isthmo continenti annexi. Agrum Iapygiae seu Salentinorum, Strabo, non sine admiratione, commodum oppido esse scribit, quod supremum eius solum asperum appareat, verum aratto perstrictum apertumque glebam admodum pinguem ac uberem summae altitudinis exhibeat, quodque siticulosus aquarum penuriâ videatur, tamen pascuis laetissimis et arborum frugiserarum ubique multitudine abundet. In nummis ΣΑΛΑΝΤΙΝΩΝ legimus.Urbes Salentinorum hodie:* Alteium, Leccie, Episcopalis sub Archiepiscopo Hydruntino, caput regionis. Alexanum, Alessano, Episcopalis sub Archiepiscopo Hydruntino. * Brundusium, Brindisi, Archiepiscopalis. Castania, Castellanetta, in Lucania, olim sub Archiepiscopo Tarentino. Castrum, Castro. Episcopalis sub Archiepiscopo Hydruntino. Gallipolis, (olim Anxa) Gallipoli, sub Archiepiscopo Hydruntino. Hydruntum, Otranto, Archiepiscopalis. Leuca, S. Maria di Leuca, cum Alexano. Mateola, Matera, Archiepiscopalis, in Lucania olim. Motula, Motola, Episcopalis sub Archiepiscopo Tarentino. * neritum, Nardo, Episcopalis sub Archiepiscopo Brundusino. Ostunium, Ostuni, sub Archiepiscopo Brundusino. * Tarentum, Taranto, Archiepiscopalis, olim in Magna Graecia, Salentinorum primaria. Ioh. Marshamus Canone Chron. Sec. XV. nbi de Magna Graecia. Uria, Oria, Episcopalis sub Archiepiscopo Tarentino. Uxentum, Ugenti, Episcopalis sub Archiepiscopo Hydruntino.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.